19. Curiam et continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, aedem divi Juli, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine ejus qui priorem eodem in solo fecerat Octaviam, pulvinar ad circum maximum, aedes in Capitolio Jovis Feretri et Jovis Tonantis, aedem Quirini, aedes Minervae et Junonis reginae et Jovis Libertatis in Aventino, aedem Larum in summa sacra via, aedem deum Penatium in Velia, aedem Juventatis, aedem Matris Magnae in Palatio feci.





    










20. Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rovos aquarum compluribus locis vetustate labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo in rivum ejus inmisso. Forum Julium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, coepta profligataque poera a patre meo, perfeci, et eandem basilicam consumptam incendio ampliato ejus solo sub titulo nominis filiorum meorum incohavi, et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis jussi. Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus refeci, nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat. Consul septimum viam Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque omnes praeter Mulvium et Minucium.

21. In privato solo Martis Ultoris templum forumque Augustum ex manibiis feci. Theatrum ad aede Apollinis in solo magna ex parte a privatis empto feci, quod sub nomine M. Marcelli generi mei esset.


1 - Relevez les verbes conjugués des propositions principales.

  • A quelle personne sont-ils?
  • Quelles actions indiquent-ils?
  • Quelle conclusion pouvez-vous en tirer sur l'objectif de ce texte et le style dans lequel il est écrit?

2 - Relevez les types de bâtiments évoqués dans ce texte et tentez de les classer. Quel type de monument est majoritaire? Comment pouvez-vous rattacher ce fait à la politique (et à la propagande d'Auguste)?

3 - Voici, relevées et classées, les indications qu'Auguste donne en supplément de la localisation, du type et de l'état des bâtiments dont il parle (ces indications sont en couleur dans le texte).

  • - quam sum appellari passus ex nomine ejus qui priorem eodem in solo fecerat Octaviam
    - sine ulla inscriptione nominis mei
    - sub titulo nominis filiorum meorum
    - quod sub nomine M. Marcelli generi mei esset
  • - impensa grandi
    - In privato solo
    - in solo magna ex parte a privatis empto
    - ex manibiis
  • - quam sum appellari passus ex nomine ejus qui priorem eodem in solo fecerat Octaviam
    - coepta profligataque poera a patre meo
    - quod sub nomine M. Marcelli generi mei esset - sub titulo nominis filiorum meorum
    - si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis jussi
  • - consul sextum ex auctoritate senatus
    - Consul septimum
Pour chaque point, dites sur quel élément Auguste met l'accent: quelle image veut-il donner de son action de constructeur ?

















télécharger l'activité au format RTF (11k) retour